- TORTA
- TORTAapud Althelmum, de Laude Virgin. c. 28.Punica mala vident granis scitisque referta,Botros et ficos, et plures ordine tortas:placenta est: seu panis ex pinguibus palmulis, farina et aqua confectus Erotiano in Onomastico, qui ἄρτον ἐγκρυφίαν ab Atticis sic appellari ait, addens ὃν τούρτον καλοῦσι: quae tamen a recentiori manu esse, existimat Hieron. Mercurialis, Var. Lect. l. 2. c. 5. Hodie paulo aliud quid est, et Gallis tourte vocatur, vide l'Ecole parfaite des Officiers de bouche. Hinc tortula, tortella, tortellus; de qua ultima voce Papias, Pastilli, tortelli pigmentati. Cuiusmodi tortellos, in crastino Natalis Christi, Domino offerendi, mos memoratur in Charta Mauritii Episc. Paris. A. C. 1189. Consuetudinem torrellorum ad Natalem et ovorum ad Pascha reddent hospites S. Iuliani. Hodieque in aliquot Galliae provinciis viget, teste Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra, ubi de Focatio seu Subcinericio pane. At apud Propertium, l. 3. El. 19. v. 18. ubi de corona Ariadues,Testis sidereae torta corona Deae:torta idem, quod tortilis est, seu volubilis, et coronam notat, e floribus artificiose mixtis compactam, qualem et pactilem et nexilem Latini dixêre, Car. Paschalius, Coronar. l. 1. c. 13. Vide supraubi de Nectendi artisicio, item ubi de Coronis. Sed Sacetdotum apud Gentiles coronae tortiles erant, ex fasciis seu niis implexis: imo nondum inventô coronas e floribus texere, ex duabus aut ttibus taeniis inter se implexis coronas sibi fecisse communiter Romanos, easque stroppos appellâsle, diximus supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.